monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVI <<<     >>> in Psalmum LVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVII

1 In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione.
2 Quamvis verba ista frequenter iterentur, non pigebit tamen eadem per singula loca declarare, ut psalmorum possit dignitas aestimari. Illas siquidem domos confidenter intramus, quarum penetralia in ipsa fronte cognoscimus. In finem significat Christum, qui in hoc psalmo locuturus est. Ne disperdas David in tituli inscriptione. Et David saepe diximus Christum significare, quia et rex erat, et nomen eius manu fortis sive desiderabilis interpretatur, quod et Domino competenter aptatur. Commonetur ergo Pontius Pilatus, ne disperdat scriptum titulum qui Regem Dominum declarabat: quia reddi non poterat incassum quod divina noscebatur iussione conscriptum. Regem enim illum quis poterat abolere, quem constat esse coeli terraeque creatorem? Quod adeo frequenter repetitur, ut excusatio contradicentibus auferatur.
3 Divisio psalmi.
4 Dominus Christus et virtutibus Salvator et monitis, in prima narratione psalmi Iudaeorum cognoscitur exprobrare nequitiam. Sed dum illis imputat quae fecerunt, nos ne faciamus similia commonemur. Secunda narratione retributiones eorum aptissimis comparationibus declarat. Tertia qualis fiat correctio iustorum de peccatorum ultione memoratur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Si vere utique iustitiam loquimini, iusta iudicate, filii hominum. Christus Dominus Iudaeos invehitur [ms. A., convenit] de his quae longa post erant aetate facturi. Loquuntur enim falso iustitiam legis, qui non sunt recta iudicaturi. Vere autem illi aequabilia dicunt, qui iusta facturi sunt; sermo enim rectus vitae debet esse consimilis. Voces ergo illas hic arguit Iudaeorum, quando captiose dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et viam Dei in veritate doces. [Matth. XXII, 16]. Ista quidem iusta erant, sed illi ea veraciter minime loquebantur: quoniam si fuissent certissima mente prolata, irreprehensibilia eorum potuerant esse iudicia; nec postea dixissent Pontio Pilato: Crucifige, crucifige, quia se Dei Filium esse confirmat [Ioan. XIX, 6, 8]. Sic enim iudicaverunt, ut non recte, sed ficte locuti iustitiam comprobentur. Hoc argumentum in topicis dicitur a contrario. Contrarium est enim recta loqui, et perversa facere. Nonnulli vero hinc faciunt quaestionem, dicentes, hic quidem praeceptum esse: Iusta iudicate, cum legatur in Evangelio: Nolite iudicare, ne iudicemini [Luc. VI, 37]. Sed ista sententia non nobis tollit in totum licentiam iudicandi; nam quod dicit, nolite iudicare, de illis factis vult intelligi quae sensus noster non praevalet intueri. Sunt enim quaedam media quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est homini iudicare. Hic autem praecipit nobis de his quae manifesta sunt iusta iudicare. Ita fit ut sententiae istae, dum discussae fuerint, nequaquam sibi contrariae esse videantur. Quem locum Pater Augustinus de Sermone Domini in monte, libro secundo (Cap. 28) latius diligentiusque tractavit.
7 (Vers. 2.) Etenim in corde iniquitates operamini in terra; iniquitatem manus vestrae concinnant. Ac si diceret: Quomodo potuistis de me iudicare, qui in corde vestro iniquitates operamini, ubi perfectum crimen est, antequam fiat, et omne malum plectibile fit, quod desiderium pravae voluntatis accusat? In terra vero dicit, sive arcano pectoris, sive supra populum cui principes et Pharisaei praeesse videbantur. Et vide quia supra cordis iniquitates posuit: nunc etiam per manus res significat actuales, ut non solum cogitatum scelus, sed etiam completum esse doceatur. Concinnant enim ad iniquitates bene positum est. Concinnatio autem significat, quando ex multis partibus sibi convenit adunata perversitas.
8 (Vers. 3.) Alienati sunt peccatores ab utero [ed., a vulva], erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Merito peccatores tanquam abortivos, proiectos ab utero dicit Ecclesiae, qui nulla doctrinae confirmatione perfecti sunt; sed tanquam tenerae pecudis fatuata mollities, non ad lucem vitalem, sed in perfidiae tenebras probantur abiecti. Iuste quippe uterum habere dicitur Ecclesia, quae nos sacro baptismate profundit in perpetuam lucem. Sed vae illis qui immaturi ab eius visceribus exierunt! Sequitur, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Erraverunt utique a ventre, qui contraria matri dogmata sunt secuti, nec alvum sanctam pia devotione venerantur. Ipsi enim et falsa locuti sunt, qui ab eius sanctis traditionibus erraverunt.
9 (Vers. 4.) Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas. Ira Iudaeorum per similitudinem nimis aptissimam definitur. Obstinatorum quippe hominum ira irrevocabilis est qui, ne docentium praedicationes exaudiant, procurant sibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetudo aspidis comparatur, quae ne verba incantantis exau diat, suasque latebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflectione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere. Cui merito Iudaei comparati sunt, qui cordis auribus obturatis, sanctae Scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem. Obturare enim a sacerdotibus tractum est, qui aures suas thure replebant, ne peregrinis verbis intercedentibus, confusa carminum memoria turbaretur.
10 (Vers. 5.) Quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente. In exponenda similitudine perseverat. Dicit enim de aspide quae non exaudit vocem incantantium: utique quoniam auribus damnatis obsurduit, nec passa est audire vocem quae illam trahere potuisset ad lucem. O humanum genus! nisi illuminetur misericordia divina, caecissimum est: creatum ad imaginem Dei, similitudinem vult habere serpentis. Sapientem vero hunc dicimus mundanae artis operatorem, qui propositam rem, Domino se iuvante, astuta complet industria. Nota igitur quoniam dicuntur sapientes et in malo, de quibus legitur: Ubi sapiens, ubi scriba [I Cor. I, 20]? et his similia.
11 (Vers. 6.) Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. Introitus secundae narrationis aperitur, in qua describitur quae sint mala passuri qui contempserunt, ut aspides, divina praedicatione salvari. Primum dicit dentes eorum specialiter conterendos, quando dolosa verba ipsorum et captiosae interrogationes deducebantur ad nihilum; sicut eis contigit quando subdole interrogabant cui nummus Caesaris penderetur. Sed tale a Domino responsum recepere, ut unde tentaverant mordere, contritis dentibus viderentur abscedere. Ait enim: Reddite Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae Dei sunt [Matth. XXII, 21]. Sequitur, in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus. Hic nescio quid videtur excrescere, quando et leones nominavit et molas: illos videlicet significans, qui non iam captiosis verbis, sed belluino fremitu in necem Domini consurgere tentaverunt. Aspides erant, quando ei insidiose dixerunt: Licet dare tributum Caesari (Ibidem, 17)? Leones fuerunt, quando cruento ore clamaverunt: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Ita insania eorum non solum veneno serpentis, sed immanibus belluis comparata describitur. In ore autem ipsorum molae confringebantur, quando dictis non poterant respondere verissimis.
12 (Vers. 7.) Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. Dixit aspides, dixit leones: nunc venit ad torrentes, qui hiemalibus imbribus concitati, subita inundatione descendunt. In hoc terribiles, quia improvisi; in hoc periculosi, quia praecipites. Sed mox ut impetu transeunte, quasi atrocia colla posuerint, sereno coelo deficiunt, qui nubibus compluentibus intumescunt. Quae figura dicitur synathroismos, id est congregatio, ubi multas res et crimina sub aliqua narratione colligimus. O inaudita saevitia Iudaeorum! Comparantur illis tot ingentia mala, unde immania novimus venire pericula. Addidit: Intendit arcum suum donec infirmentur. Hic clementia divinae virtutis ostenditur, cuius arcus tenditur ad salutem. Deus enim contra malos arma suae potestatis intendit, et tandiu terret donec infirmati cedant, et ad confessionis salutem meliorata se mente convertant.
13 (Vers. 8.) Sicut cera liquefacta auferentur; super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Superius dixit de his quos convertendos esse Domini terrore pronuntiat; nunc exponit eos qui, perfidia faciente, in sua obstinatione durati sunt. Istis digna vicissitudo redditur, ut illa cordis duritia sicut cera liquefacta dispereat. Auferentur, dicit, a conspectu Domini, quando in gehennae tormenta mittendi sunt. Denique sic sequitur, super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Ignem dicit malae mentis ardorem, quem in hoc saeculo caecatis sensibus hauserunt; qui tenebrat potius quam illuminat, qui non aperit, sed claudit aspectum. Talis enim ignis super impios cadit, ut solem verum, id est Dominum Salvatorem videre non possint; sicut et ipsi in iudicio futuro dicturi sunt: Sol non ortus est nobis, et iustitiae lumen non luxit nobis [Sap. V, 6]. Illum enim solem conspicere nequeunt, nisi qui eum mundis et sanctis mentibus intuentur.
14 (Vers. 9.) Priusquam producant spinae vestrae rhamnos: sicut viventes, sicut in ira absorbet eos. Rhamnus spinarum genus est permolestum, quod prius in herbam mollissimam pubescit; sed ubi adulta aetate caluerit, ramusculos producit acuminatos, posteaque eius sudes durescunt in arboream firmitatem. Hoc ergo Iudaeis praesens sententia comminatur, quod prius absorbeantur quam longa aetate eorum malitia convalescat, sicut et in alio loco de talibus dicit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos [Psal. LIV, 24]. Sequitur celeritas perditionis eorum, sicut viventes, sicut in ira absorbet eos. Bene dicit, sicut viventes, quia vivere videntur et mortui sunt. Omnis enim peccator in pravitate degens veritati moritur, sicut ait Apostolus: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est [I Tim. V, 6]. Quod autem adiecit, sicut in ira absorbet eos, illud significat, quia Dominus tanquam iratus, peccatores videtur percellere non iratus; de quo scriptum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas [Sap. XII, 18]. Nam quod dictum est, absorbet eos, eorum subitum significavit interitum, quia quanta Domino in sustinendo patientia fuit, tanta erit percussio in celeritate iudicii. Et respice quia sicut superius duobus versibus in peccatis auxesim fecit, ita et hic per quatuor crescit in poenis.
15 (Vers. 10.) Laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Membrum tertiae narrationis ingreditur, in quo iustorum laetitiam et sceleratorum etiam in isto saeculo dicit provenire vindictam. Videbit enim vindictam impiorum iustus, cum eos respexerit talia facere, unde semper debeant formidare. Omne enim malum suam portat, dum committitur, ultionem, quia torquente conscientia ipse in se probatur implere vindictam. Contra iustus laetus est, quamvis molestiarum fasce deprimatur; animo enim liber est, unde vera laetitia semper exsurgit. Sic utraque genera hominum qualitates suarum in se sustinent actionum. Sequitur, manus suas lavabit in sanguine peccatorum. Quid est hoc, quod ille qui praecepit orare pro inimicis, in peccatorum sanguine piorum manus asserit abluendas? Sed hoc, si diligentius intuemur, correctionis potius quam saevitiae praestabit exemplum. Nam cum sanguis peccatoris effunditur, manus, id est actus iustissimi corriguntur. Impio enim pereunte, commonetur innoxius cautius se diligentiusque tractare. Ita fit ut manus iusti non crudeliter, sed pie sanguis peccatoris emundet; sicut Salomon dicit: Stulto pereunte, sapiens astutior fit [Prov. XXI, 11].
16 (Vers. 11.) Et dicet homo: Si utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra. Cum ista fiunt, quae superius dicta sunt, tunc fidelis intelligit atque dicit: Si iusti etiam hic bonorum suorum praemia consequuntur, manifestum est et in hac terra de eis iudicare Dominum, qui eos degere infructuosa sanctitate non patitur. Vult enim intelligi quia nec mali in hoc saeculo omnino a poena sunt liberi, quamvis florere videantur; nec boni a beneficio sequestrati, licet mundanis oneribus imprimantur. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando, cum iusto dantur praemia, iustus est Dominus.
17 Conclusio psalmi.
18 Ecce verus Sol qui tenebras nostras caliginesque discutiens, quid in veritate sentire debeamus ostendit. Iam nemo sit dubius, nemo remurmuret: quia in isto mundo Deum occulte res humanas examinare cognoscimus, quod in hoc saeculo facere manifestius comprobatur. Merito ergo istum Solem verissimum diem dicimus, qui ad numerum horarum per duodecim nobis apostolos lumen suae veritatis infudit. Nam et ipse sic dicit: Abraham concupivit videre diem meum: vidit, et gavisus est [Ioan. VIII, 56]. Dies iste bonarum mentium, dies iste iustorum est: cui nec nubium caligo praepedit, nec nox aliquando tenebrosa succedit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVI <<<     >>> in Psalmum LVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57